Evangelium Secundum Lucam*

Caput 7: Versus 35

Justificata est sapientia.Ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam et temperantiam, non se corrumpendi per abundantiam.Non est regnum Dei esca et potusRom. 14.. Quorum non usus, sed concupiscentia reprehenditur.Justificata,etc. Quidquid me putetis, ego tamen Dei virtus et Dei sapientia juste facere intelligor ab apostolis, quibus Pater revelavit quae prudentibus abscondit.
(* Traductions européennes)